- APOMYIUS
- APOMYIUSΑ᾿πόμυιος Iuppiter in Elide colebatur ὁ ἰλαύνων τῆς Ἠλείας Ο᾿λυμπίας τὰς μυίας. Pausan. l. 5. Plin. l. 29. c. 6. Myioden vocat, et l. 10. c. 38. Myiagrum. Poeta apud Athen. l. 1. Α᾿εὶ δὲ ὥςπερ Ο᾿λυμπιάσιν φασὶ ταῖς μυίαις ποιεῖν: Βοῦν τοῖς ἀκλήτοις προκατακόπτειν πανταχοῦ. Profert ista patronus umbrarum, et eorum qui invocati vemiunt ad convivia. Ait, Bonum factum fere, si isti alienô sumptu alantur, fiatque illis quod solet muscis Olympiae: h. e. ut non prius ineantur ab iis, qui volunt una esie, convivia, quam in gratiam paratitorum bovem mactaverint. Saerificium, in honorem Iovis muscarum averruncatoris, fieri solitum, sic iste interpretatur, quasi in muscarum gratiam fieret, ut esset illis unde laute, ac daptice accipiantur. Casaubon. Clemens Alex. in Protreptico: Α᾿πομυίῳ Δϊὶ ςθύουσιν Ἠλεῖοι, Ῥωμαῖοι δὲ Ἀπομυίῳ Η῾ρακλεῖ. Et paulo post: Η῾ρακλείδης περὶ τὴν Α᾿καξνανίαν, φησιν, ἔνςθα το Α῎κτιόν ἐςτιν ἀκρωτήριον, καὶ τοῦ ἀπόλλωνος τοῦ Α᾿κτίου τὸ ἱερον` ταῖς μυίαις προςθύεςθαι βοῦν. Nic. Lloydius. vide Beelzebub.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.